Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 6
Unproofread scanNot analysed yet
praesertim cum videamus eos: qui vulgaribus Pharmacopolarum medicamentis firmam sanitatem recuperare non potuerunt, suasu ipsorum Misochymicorum ad thermas metallicas aut fontes minerales ablegatos eorum vsu continuato perfectê fuisse curatos. Vnde sanê coniiciendum est: in eiusmodi mineralibus &metallicis, balsamum quendam fixum spiritusque potentissimos &corruptioni minimê obnoxios conclusos esse. Id quod ex vsu etiam medicamentorum Chirurgicorum conspicuum: vbi vix vllum magnarum virium est, nisi cui vel metallum vel minerale aliquod sit commistum. Absit autem: vt ea cruda, seu veterum, seu recentiorum quorundam more, intra corpus propinanda esse censeamus. Vtile ab inutili separandum: venenum à mumia salutari: nucleus &medulla à corticibus, putaminibus, siliquis &fecibus secludenda. Sic demum exinde apta remedia ad deploratissimos quosque morbos citô, tutô &iucundê curandos, si à Medicis doctis, expertis &circumspectis, ad praescriptas Therapeiae leges adhibeantur exsurgent. Sic Vipera, venenatissima bestia ritê praeparata basin Theriacae, alexi pharmaci illius vniuersalis, tot seculorum experientia comprobati, constituit.