Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam dicunt: vestra remedia non modô nostris non sunt salubriora &tutiora: cum ne quidem satis sint salubria &tuta. Plaeraque enim vestra sunt venenata, &naturae humanae planê aduersa; vt pote metallica &ex mineralibus desumta: pleraque acria, corrosiua: pleraque calidiora, quàm vt conueniant, &graue [GR]ἐμπυρεῦμα[/GR] redolentia. Grauia haec sunt tela, &Chymicorum iugulum petitura, nisi rationis &experientiae clypeo excepta dextrê elidantur, Negari equidem haud potest: multa nostrorum medicamentorum, è mineralium &metallorum familia petita esse: sed propterea non venenata, non humanae naturae prorsus infesta. Quod si enim veteres iisdem omnibus, sed crudis &non praeparatis sicut ex Galeno, Dioscoride, Antidotario Nicolai Myrepsici &aliis videre est; &recentiores quidam famosissim Medici, vti Rondeletius, mercurio crudo in pillulis Barbarossae, ad morbum Neapolitanum expugnandum; Crato trium Caesarum Medicus felicissimus, cinabari ad vertiginem; &alii Antimonio, vt Cardanus, Iulius Alexandrinus, Matthiolus; Vitriolo Gesnerus; Croco Martis ad ictoros Fallopius; Sulphure vniuersi ad pulmonum affectus vsi sunt: cur nobis eadem rectê praeparata &omni venenosa malignitate exuta, in vsum medicum transferre non liceret?