Latin
CAPVT. II
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 60
Unproofread scanNot analysed yet
Alij flores tusos, absque menstruo, aut eo saltem tam pauco, vt ad irtigationem sufficiat, modico balnei calore destillant: &ad vim refrigerantem, tantò expeditius euocandam, vnâ destillatione, quam pręcedit irrigatio, ex aqua communi vel rosacea veteri, aut ad virtutem confortantem &fragrantem prolectandam, pluribus in destillata aqua infusionibus vtuntur. Nos ita eam parandam ducimus: distinguendo, inter rosas albas, &incarnatas. Ex illis enim vt plurimum vis refrigerans petitur: ac propterea pauca aqua pluuiali irroratę in mortario marmoreo contundendę sunt: inde torculari succus exprimendus, &destillandus. Incarnatae absque irrigatione contusae, reponuntur in magno vase vitreo, in cellam: post triduum succu exprimitur, qui per balneum dęstillatur. Haec aqua est fragrantissima, quaeque vel multos annos, odoris sui fragrantiam conseruat. Nonnulli recrementis eius aquam puram superfundunt, &ita per octiduum maceratam, vel balneo, vel vesica distillant, quae communi venali viribus &efficacia non cedit.