Latin
CAPVT. II
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 61
Unproofread scanNot analysed yet
AQVA ROSARVM ARDENS, Sicut ex alijs rebus rebus omnibus. praesertim autem alimentosis, aqua flagrans &fragrans, fermentationis beneficio, educi potest: ita etiam ex rosis, quae vulgò statuuntur frigidae. Porrô recipe rosas incarnatas, caelo sereno, cum rorido madore destituuntur, collectas: eas terê accuratissimê &in cucurbitam vitream, quae postea bene clausa, in cellam reponatur, vt ibi fiat earum fermentario, immitte. Cum iam acidum quiddam redolere videntur: sume de floribus tritis q. v. &per balneum destilla: aquam inde extractam superaffunde parti rosarum alii. &rursus destilla, similem in modum pergendo, donec omnis rolarum fermentatarum quantitas, per alembicum transierit; fecibus, quae in fundo remanere solent, semper segregatis. Tandem omnem aquam ex rosiselicitam. per balueum destilla: &duodecimam saltem partem aut circiter abstrahe, eamque si vis, rectifica. Sic aquam habebis gratissimam &odoratissimam, quaeque non minvs promptê, quam spiritus vini, flammam concipiet.