Latin
SPIRITVS TEREBINTHINAE
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 70
Unproofread scanNot analysed yet
Haec substantia intermedia diaphana per sublimationem exaltatur in candorem niueum, occultê in se semen sulphureum continentem instar vermiculi rubicundissimum: vnde in Turba dicitur; Mirati sunt Philosophi[sic], rubedinem in tanta albedine existere. De hoc sulphure, ita loquitur Geber, vigesimo octauo capite Summę: Per Deum altissimum idipsum illuminat &rectificat omne corpus: quoniam est alumen &tinctura. Haec est illa aqua vitae, aqua sicca, quae manus non madefacit, aqua congelata, Sal animatum, de quo Raimundus Lullus post Alphidium: sal non est nisi ignis; nec ignis nisi sulphur, nec sulphur nisi argentum viuum, reductum in illam prętiosam substantiam, caelestem incorruptibilem, quam nos vocamus Lapidem nostrum. Vnde etiam quidam, ad literas VITRIOLVM, ita allusit: Visitando Interiora Terrae Rectificando Inuenies Occultum Lapidem Veram Medicinam. Parrò valde inter artistas controuertitur: vtrum inter tam varia Vitroli ge nera, primas obtineat. Has alii Cypric deferunt: alii Romano: alii Hungarico. Cyprium &Romanum meritò suspecta esse debent: quod sint ferè adulterata, sophisticata, varia, diuersorum scilicet colorum, formarum, virtutum. Quod ad Hungaricum verô attinet: &Galli &Germani mercatores, qui nobis Vitriolum quoddam caerulęum, diaphanum, aliquando subuiride, pro genuino &ex ipsa Pannonia allato vendunt, impudenter mentiuntur.