Latin
SPIRITVS TEREBINTHINAE
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 72
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim ante octo menses eo locorum me contulissem: vt auri argentique fodinas, quae Schemnitii visuntur, intrarem, &mineralium metallorumque notititiam perfectiorem ex [GR]ἀυτοψία[/GR] compararem; Illustris ac generosus Dominus de Bloënstain, generalis minerarum regni Hungarici Praefectus pro humanitate suâ eximiâ, mihi certò confirmauit: quod, etsi duo Vitrioli genera, album vnum valde aluminosum, ex quo aquas chrysulcas conficiunt; alterum caeruleum longê praestantius, reperiantur: hujus tamen minera, quamuis fertissima, planê non colatur: eò quod nunquam sint mercatores, qui tale Vitriolum coëmtum in alienas terras asportare dignentur. Idem &de Antimonio profitebatur, quod in auri fodinis reperitur copiosissimum Illud autem iure meritoque censeri debet praestantissimum, quod è Venre elicitur, aquae beneficio, vt postea dicetur. Huic bonitate succedit illud: quod caeruleum est: plus Solis In se continet: plus Martis in Venerem transmutat: &diutius ignis examina sustinet, antequam vltimos reddat spititus, vndecunque id afferatur, Hujus ergo Vitrioli recipe libras duodecim: calcina in vase terreo, igne moderato: donec omnis humiditas abscedat.