Latin
SPIRITVS TEREBINTHINAE
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 73
Unproofread scanNot analysed yet
Vase refrigerato, massam quae erit septem circiter librarum, reduc in puluerem subtilem, cum libra vna circiter particularum eiusdem testae: &impone retortae firmae lutatae: ita tamen vt tertia ad minimum pars sit vacua. Eam in fornacem colloca reuerberii: adhibito receptaculo amplo, collique breuis desuper lutato; &commissuris retortae cum recipiente, luto salso diligenter munitis. Dein paropsidem terream latam, pedem vnum altam, &in fundo quadrangulariter perforatam, retortae, vt aequaliter os fornacis claudat, superstrue: atque ad extremitates fornacis, cuiuscumque illa sit formae, quadtatae rotundaeue, lateres altitudine paropsidem adaequantes adapta: spatiumque, inter lateres &paropsidem, quod intercedit, cineribus vsque ad summum obrue. Tunc fac caminum ex quatuor laterum particulis, super testae foramen quadrangulare, vt flamma, mediante tali vehiculo, liberius, cum tempus fuerit, queat euolare. Orificium camini; sicut &cineritii ostiolum ita claudantur, primis quatuor horis, vt carbones furno impositi saltem ardeant, &non extinguantur: quô paulatim &successiue retorta calefiat. Exinde sequentibus quatuor horis, calor augeatur: foramina, iis singulis, supra &infra paulatim aperiendo: donec flamma per superiora incipiat erumpere, &retorta vndique candeat. Quod cum fit: cineritio &camino omnino apertis: per octodecim vel viginti horas ignis intendi debet: donec omnes spiritus egressi fuerint. Post biduum, lutum salsum &valde induratum, quod retortae collum cum recipiente tenet colligatum, linteo madido, per horam, donec recipiens, absque vitri fractione, abstrahi possit, humecta: &postmodum phlegma à spiritu, destillatione per Balneum, aut blanda cinerum, separa. Sunt, qui post phlegmatis separationem, spiritus super corallos tritos ex arenâ rectificant. Spiritus hic in febribus ardentibus, cum aquis appropriatis mistus &haustus refrigerat: sitim extinguit: humorum putredini resistit: per vrinas &poros cutaneos operatur: Phlegma consumit; crassos &viscosos humores incidit: languentem appetitum excitat: &succos rosarum, violarum, aliorumque florum pulcherrimè tingit.