Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si metallorum &mineralium venenositas à forma eorundem dependet: quis non videt: si ea in tria sua principia, artificio chymico consumantur omnes qualitates lethiferas ablatum iri? Et si in parte aliqua constituente malignitatem stabulari opineris: tantô facilius intelligis: toto in partes suas diuiso: illam segregari posse. Atque hoc modo instituta feralium medicametorum correctio: quàm salutaris, sit, infinitis exemplis: nisi ea nota esse arbitraremur comprobari posset Desinant igitur Misochymici, à mineralium &metallorum vsu intra corpus exhibendorum abhorrere, &nescio quam [GR]ιλιαδα τῶν κακῶν[/GR] ex eo repullulantem temerè pertimescere: quin potius discant à Chymicis verum malignitatis remediorum quibus veneranda antiquitas vsa est, (puta. Antimonii, Mercurij, vtriusque Hellebori, omnium Tithymali specierum, Pityusae, Elaterii, Colocynthidis, Euphorbii Thapsiae, Scammonii, Thymelaeae, lapidis Lazuli &Armenii, Aeris scoriae, Sandarachae &c.