Latin
LIBRI I
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 9
Unproofread scanNot analysed yet
)malignitatis, inquam, perdomandae modum: qui fit corporis heterogenei in suas partes [GR]ἀνατομια[/GR]; non autem consuetâ Mastiches Dragacanthae, Spicae, Cinamomi aut similium additione. Nam qui ita medicamentorum simplicium qualitates venenatas dispeliere &infringere satagit: nae ille similis videtur cocis imperitis &stolidis: quibus si carpiones desquamandi &euiscerandi essent: amarorem bilis, fellea cysti fortê fortuna pertusâ, non eluendum aut segregandum; sed sacharò melleue addito obtundendum esse contenderent: aut si iidem intestina animalium in alimentum hominum praeparare deberent: nec ea ab excrementis sordidis &faetidis mundanda esse; sed vel ambra addita, oleisue odoriferis affusis, coquenda, stultê iudicarent. Porrô Spagyrica non videntur salubria esse &tuta: quia acria &corrosiua, ignisque violentiâ magis caustica reddita, &quia impressum [GR]ἐμπυρωμα[/GR] redolent. Verùm si acria, si corrosiua intra corpus non recipienda: Deus bone, quanta medicamentorum copia ê vulgaribus Pharmacopolis eiicienda? quantus eorum numerus ex Antidotariis expungendus? quot condimenta ê culinis remouenda? Cantharides à Galeno inter medicamenta exitialia, quod per erosionem interimant, numerantur: &tamen parcê sumtae, &quibus oportet, commixtae, [GR]τοι ςλιθοντρίβουσι[/GR] &diureticis, vehiculi loco, ab eodem conceduntur. Vitriolum quàm corrosiuum sit; omnibus constat: &tamen in laudatissimam antidotum, Theriacam recipitur.