Latin
OLEVM TARTARI
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 83
Unproofread scanNot analysed yet
OLEVM TARTARI Oleum hoc, praeter modum superius in spiritu eius, traditum: fit etiam per deliquium: ponendo Tartarum ad albedinem calcinatum, in cella vel alio loco humido, donec resoluatur in oleum, quod postea filtrandum. Parari etiam potest: si Tartarum post calcinationem, in aqua communi dissoluatur, filtretur, coaguletur: &in loco humido donec resoluatur, collocetur. Optimum est remedium in omnibus serpiginibus, vlceribus, praesertim autem venereis, tinea, scabie, verrucis. Faciem erugat &cutem reddit teneram.