Latin
OLEVM TARTARI
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 84
Unproofread scanNot analysed yet
OLEVM SVCCINL Digere libram vnam Succini triti, in vini albi libra vna. Tum adde manipulum salis praeparati: destilla per retortam: seruatis ignis gradibus. Rectificatur, bis destillando, cum sale tantum. Sacrum hoc oleum olim appellatum fuit: ob vires eius eximias, quas cum per se; tum cum aliis mixtum praestat: in epilepsia, apoplexia, melancholia, spasmo, vertigine, peste, calculo frigidis capitis defluxionibus, cordis palpitionibus, animi deliquis, ictero, difficultate respirandi, dysuriis, partu difficili, vteri strangulationibus, mensium retentionibus, fluore matricis albo, vermibus, febribus. OLEVM AD HEMICRA NIAM COMPOSITVM. Recipe Rutae manipulum vnum. Bulliat in libra vna olei oliuarum, in olla noua, per horam dimidiam. Deinde funde illud in retortam, eique adde. Terebinthinae Venetae vncias duodecim: Colophoniae vncias quatuor: Destilla in arena. Aqua clara, quae primum exit, &nullius momenti est, separetur: postea igne pergradus aucto: oleum destillatione prolectetur, seorsim asseruandum. Praesente paroxysmo, parum de eo ad ignem calefiat: &gossypio in eo humectato, frons &tempora, vt &ipsa pars dolens, cum cubitum eundum est, inungatur. OLEVM AD VTERVM COMPOSITVM. Recipe pulueris rutae parum siccatę libram vnam: Castorei vncias duas: Olibani Myrrhae ana vncias quatuor: Ol. lini libram vnam semis: Digerantur quatuor diebus, in ventre equino vel eius vicario: postea per retortam, in reuerberio clauso destillentur. Hoc liquore vmbilicus inungitur mane &vesperi.