Latin
BALSAMVS SVLPHVRIS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 96
Unproofread scanNot analysed yet
Ex animalibus carnes, aut Mumia, hepar, splen, pulmones, testiculi &similes partes eliguntur; vnde vulgô inclaruerunt extracta ex cranio humano ad epilepsiam: ex splene bouis ad menses prouocandos: ex hepate vituli, ad hydropem &fluxum hepaticum: ex pulmone vulpis, ad asthma &similes morbos. Ex vegetabilibus varia fiunt: vt pote ex herbis, floribus, radicibus, succis, baccis, corticibus, lignis, aromatibus, seminibus, fructibus: vt videre est, apud Quercetanum, capite vltimo Pharmacopaeae Dogmaticorum restitutae. Caeterum ad extracta purgantia praeparanda: multi hactenus vini spiritu, pro dissoluente vsi sunt: qui tamen, quod vim eorum catharcticam valde infringat, promiscuê in omnibus non videtur vsurpandus. Adhiberi poterit interdum in Hellebori, Colocynthidos, Scammonij extracto: in aliis autem, substituentur aquae destillatae: vtpote Rhabarbaro, accommodata erit aqua Endiuiae: Foliis Senae Orientalibus, aqua pomorum redolentium, fumariae, faeniculi: Agarico, aqua Cinamomi: &sic potrô aliis aliae.