Latin
BALSAMVS SVLPHVRIS
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 97
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si talis aqua vitae, proprio scilicet sale armoniaco priuata, vti Dariotus, &post eum, loannes du Val, Medicus Issoldunensis, Penotus quoque in tractatu de vera medicamentorum Chymicorum praeparatione, in magisterio Tartari, docent, daretur: praestantior, ad omnis generis extracta paranda, desiderari non posset. Verum quamuis dn. Mayaud, vir in re Chymica longê exercitatissimus, &amicus meus singularis, ad illorum doctorum placita, menstruum tale parare, mecum tentauerit: tamen nunquam non in operatione hac oleum &operam perdidimus. Vnde conjicere quis posset: quod, cum bonus ille Penotus in supra citato magisterio Tartari, alios ad Dei timorem, &pro tam raro secreto, gratiarum actionem moneat &inuitet: ipsemet Deum non satis timuerit, nec illi gratias egerit: quando tale magisterium posteritati consecrauit.