Latin
EXTRACTVM SENAE
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum 98
Unproofread scanNot analysed yet
EXTRACTVM SENAE. Folia Senae macera, per viginti quatuor horas, in sufficienti aquae stillatitiae pomorum redolentium quantitate: quod tinctum est, effunde &filtra: folii prius fortiter expressis. Interim ex fecibus, secundum artem, sal elice, &tincturae commisce, quam deinde lento balnei calore, ad duas partes destilla: vel in scutella vitrea, vapore calentis balnei, reliquum humorem, ad extracti consistentiam exhala. Dosis eius drachma semis. NOTA: tincturae extractionem ex iisdem foliis Senae non esse secundô repetendam: ne extractum intra corpus admissum in eo grauia concitet tormina. EXTRACTVM RHABARBARI. Rhabarbarum recens minutim concisum digere in aqua Endiuiae, vel alia odorifera, donec coloretur. Quod tinctum est, deple: nouamque aquam toties reaffunde: donec ea non tingatur amplius. Depletiones filtra: circula: &menstruum ad extracti consistentiam per balneum euoca: sale prius ex fecibus addito: vt in superiori praeparatione dictum. PANCHYMAGOGVM. Recipe pulpae Colocynthidos. Ellebori nigri, Diagredii ana vncias duas semis: Turbith, Hermodactylorum, Agarici, Aloës ana vnciam vnam: Foliorum Senae Orientalium, Rhei electi ana vncias quatuor: Specierum Diarrhodon Abbatis vnciam vnam. Fiat extractum secundum artem