Latin
iii
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum iii
Unproofread scanNot analysed yet
PARACELSVS LIBRO DE tinctura Physicorum, cap. 1. DISCENDAE primum digestiones, destillationes, sublimationes, reuerberationes, extractiones, solutiones, coagulationes, fermentationes, fixationes, &omne quod ad opus hoc instrumentum requiritur cognoscendum est vsu; prout vitra, cucurbitae, circulatoria, vasa Hermetis, terrea vasa, balnea, furni ventales, reuerberatorii, similesque alii, nec non &marmor, carbones atque tenacula. Sic demum in Alchymia, medicinaque proficere poteris. Quamdiu autem per phantasiam &opinionem fictitiis libellis adheresces, ad horum nullum aptus &praedestinatus eris.