Latin
iv
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum iv
Unproofread scanNot analysed yet
LECTORI S. P. CVm superioribus annis, rogatu quorundam medicorum, nec non suasu meorum intimorum, in hac inclyta vrbe Lutetia, Iudum chymicum erexissem: quo artis Hermeticae amantes, in ipsis manualibus operationibus exercerentur: non tantum ipsis graue &molestum fuit, praeparationum descriptiones calamo excipere; verum mihi etiam longè taediosissimum, eas dictare: "ies noui Chymiatrias candidati adueniebant, idem semper repetere, eandemque molestiam toties deuorare. Qua propter vt illos scriebdi; me verò dictandi labore imposterum subleuarem: &neutri tempus, quod interdum tribus quatuorue septimanis definiebatur, inutiliter consumeremus: praeparationum omnium, quas tum monstrare solebam, formulas, in vnum congessi: &typographo imprimendas, ea tamen conditione, vt omnia Exemplaria ad me referret, dedi. Accidit autem: vt vnum eorum, nescio, qua ratione, in manus cuiusdam typographi Colonensis incideret: isque consilii mei nescius, absque voluntate &permissione a, editionem, sed valdè mendosê iteraret: &exemplaria typis exscripta hinc inde distraheret.