Latin
ix
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum ix
Unproofread scanNot analysed yet
Et licet ipse Medicus non sim: nec medicinam exerceam: tamen quia nunc à tot annis, remedia in vsum Medicorum praeparo: experientiâ didici: rarò felicem remedia sortita esse effectum: vbi solummodo vel Chymica; vel Galenica adhibita fuerunt: felicissimum autem vbi Galenicis interdum ad leges Therapeiae, chymica fuerunt intermixta. Quod autem pro dignitate medicamentorum Chymicorum disputaui: factum est illud partim in gratiam Misochymicorum: qui, quicquid Chymicum, siue aqua, siue spiritus, siue oleum, siue puluis, fastuosè adspernantur ipsam Artem perpetuis tenebris obruendam, &artifices Spagyricos, ad Garamantas &Indos relegandos censent: partim verò in gratiam tyronum, quorum animi interdum ita falsa persuasione praeoccupati sunt: vt licet Naturae miracula in Chymicis operationibus adimirentur: in remediorum tamen vsum, ratiunculis illis, quas refellimus, praepediti, consentire nequeunt. Maiorem igitur in modum omnes, qui hunc meum libellum euoluere dignantur rogatos velim: vt quae de medicamentorum Chymicorum excellentiâ, contra vulgaria Medicorum Misochymicorum dixi: aliter ne accipiant; atque ego sentio: neue in peiorem; sed meliorem partem interpretentur: sperentque à me, si Deus vitam mihi prorogârit, in hac arte nobilissima, temporis decursu, praestantissima &certissima quaeque experimenta. VALE. CVm tua te laudat doctrina, scientia, virtus: ARS quoque vult laudes enumerare tuas. Huic NATVRA suis (mirum) conatibus obstat: Ipsaque vult nomen concelebrare tuum. Exoritur bellum, quaenis benefacta recensens Te canit auctorem, te canit vtra patrem. Iure eius laudes, ARS inquit, pando per orbem: Eruta quod tenebris luce nitesco noua. Secláque cum fuerim gryphis permulta sepulta; Me nouus Hermetis donat honore labor. Me Sophus obscuro velo velauit, iniquus Impostor fucis: hinc ego crimen eram. Ast explanato redit ecce enigmate nostra Gloria: cum velum, fucus &omnis abest. Has Natura suis cum voces auribus haufit; Exclamat: non est gratia nostra minor.