Latin
viii
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum viii
Unproofread scanNot analysed yet
Porrô non deerunt, sat scio, quàm plurimi meorum maleuolorum: qui vt id quod hactenus nec furtis, nec vllis machinis consequi potuerunt, per cuniculos actos obtineant: ea, quae primo capite libelli huius, de praestantia medicamentorum Hermeticorum, contra vulgares Misochymicos disserui, in deteriorem partem rapient &interpretabuntur: clarissimosque Medicos Galenicos contra me concitabunt, sub eo praetextu, quod Medicinam Galenicam superciliosê contennam, studiosamque iuuentutem ab ea alienatam ad Paracelsi nugas adsuefaciam. Absit autem à me: absit, inquam: vt ea medicamenta, quae tot seculis, experientiâ &vsu comprobata fuerunt felicissima repudiem: absit vt Paracelsi scripta suspicienda; Galeni verò &Hippocratis, aliorumque veterum Medicorum monumenta, aeternitate dignissima despicienda existimem. Quin contra ita sentio: neminem vnquam magnum futurum Medicum: cui Galenus &Hippocrates non fuerint magni.