Latin
v
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum v
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde factum: vt nemini non paulô pòst de autore eius non tantum in Gallia; sed alibi etiam constiterit: praesertim quod Nouum Lumen Chymicum, meâ operâ in hac vrbe primùm editum, illi esset adiunctum. Dolui igitur vehementer: quòd ea, quae ego tumultuariê pro priuato discipulorum meorum vsu conscripseram; &hinc inde ex aliis, praesertim quod ad operationum Chymicarum definitiones transcripseram, essent publicata: veritusque sum ne quis Spagyricocum Philosophorum, me sigilli chymici actorem nuncuparet; neue cum in amicorum, tum aliorum etiam grauissimam &reprehensionem &offensionem incurrerem: quòd Hippocraticę legis immemor, [GR]τὰ ἱερὰ ἱεροις[/GR] remedia adeo exquisita cum vulgo communicarim. Et comprobauit praesagium euentus.