Latin
vii
Jean Béguin, Tyrocinium chymicum vii
Unproofread scanNot analysed yet
Ego, fauente Numine, conualui: &recuperatis viribus, ad operas meas redii ordinarias: cumque ad omnes iam emanasse intelligerem: quòd author essem Tyrocinii Chymici: è re &dignitate mea esse duxi: si illud recognoscerem: aliena refecarem: aliaque longê praestantiora substituerem: &omnia in meliorem ordinem digesta, tecum, amice Lector, vt nunc vides, amicê communicarem. Molestê ferant hoc Momi: rumpantur ipsis ilia: iniuriam fieri maximam arcanae Philosophiae Spagyricę clamitent: meque propterea omnibus diris deuoueant: modô ego scopum meum obtineam: vt ipsis aegrê, aliis benè pro tenuitate mea, facere, &errantibus veritatis viam monstrare, non errantes in via rectâ confirmare possim. Alii in pyrotechnia minus exercitati, si de obscuritate quarundam praeparationum conquesti fuerint: sciant velim: tantam esse nonnullorum ingratitudinem vt pote nuper adeo adhuc in togato quodam Chirurgo Parisiensi olim meo discipulo &gratis à me instituto, non leui cum incommodo experiri me oportuit) &tantam quorundam remediorum praestantiam vt necesse omnino fuerit interdum [GR]κρυψει[/GR] &inuolucris vti: ne margaritas preciosissimas, suibus indignis me obiicere, à viris Sapientibus iudicarer.