Latin
DE MORBIS TOTIVS SVBSTANTIAE
Jean Fernel, De abditis rerum causis 1
Unproofread scanNot analysed yet
DE ABDITIS RERVM CAVSIS aut procreatio est aut corruptio, qualitatis verò alteratio, rectè videbimur decessionem hanc &mutationem de optimo statu, totius substantiae vel corruptionem vel corruptelam appellare: quae si nondum consummata fuerit, substantiae morbus est: nam perfecta consummataque corruptio interitus est. Ph. 5 Hîc obiter audire velim quid inter corruptionem &putrefactionem intersit. Eu. Illa latius sese fundit, haec angustioribus coarctatur terminis: siquidem quaecunque putrescunt, eadem corrumpuntur, non tamen haec retroaguntur, nec quęcunque corrumpuntur eadem statim putrescunt, nam 10 &hominem &viuens omne, morte corrumpi dicimus etiam si nondum putrescat: &lignum dum crematur, corrumpi quidem at non putrescere. Res vnaquaeque putrescit, cùm eius temperie sensim dissoluta, proprius natiuusque calor (qui omnia regit &continet) euincitur ac deficit: siue ab ambiete calore dissipatus, siue à frigido aut ab alienis qualitatibus extinctus, refrigerato &extincto calore, naturalis &aqueus humor dominatur, vndique redundat &diffluit, quippe nec iam alicunde coërcitus nec sicco temperatus. Neque verò Galenus dum partium aut humorum corporis putrescentium vnam obstructionem causam statuit, ab hoc Aristotelis instituto quicquam recedit. Nam obstructio caloris transpirationem ventilationemque prohibet: prohibita ventilatione calor refrigerio destitutus hebetescit &extinguitur. Calore demum fracto &debilitato humor euagatur ac diffluit, calo 25 risque vi et dominio destitutus computrescit: cui ferè comes est foetor &graueolentia. Putredine magis ac magis inualescente, proprius calor elanguescit simulque naturalis humor dissipatur &partes sicciores euadunt, quasi marcore consumptę qui omnis putrefactionis finis existit. Omnia enim quae putrescunt, tandem in fimum ac cinerem extabescunt. Simplex corruptio non eo naturali ordine ad marcorem sensim progreditur, sed externarum causarum magna vi, tanta celeritate propriam substantiam dissoluit vt putrefactioni tempus non suppetat, et prius corruptum quippiam appareat quàm pu35 tredine tentetur. Corrumpentium causarum, aliae temperamentum, aliae ipsam rei substantiam primùm ac per se inuadunt. Hae totius speciem exterminant, parùm admodum laeso temperamento. Itaque vt corruptio, ita et morbus quem totius E I ME