Latin
DE MORBIS TOTIVS SVBSTANTIAE
Jean Fernel, De abditis rerum causis 173
Unproofread scanNot analysed yet
DE MORBIS TOTIVS SVBSTANTIAE. &quanti ij sint in arte momenti. Cap. X. EVDOXVS. ION desinetis (video) me lacessere, &ad imparia meis viribus prouocare. Est quod exiVigitis perquàm obscurum &inauditum, nulllaque hactenus arte comprehensum, vt idcirico, me pudeat eius tractationem suscipere. 30 Caeterùm quoniam id rei medicae tanti interest, vt optimam illius partem continere videatur, nolim vobis tanta in re deesse. Hanc si rudius explanauero, rusticę &familiari disputationi tribuetis, in qua quae clam disseruntur non tam exquisita &accurata esse debent, quàm quae magnis vigilijs 35 elucubrata in publicum proditura sunt. Tota rei substantia perfectio est &integritas, qua res vnaquaeque consistit. Haec quoties immutatur &de perfectione decedit, res tota continuò perfringitur: ipsaque illius decessio, morbus est totius substantię. Quoniam autem omnis mutatio substantiae, aut . . . . . ---52 -3ς, ἐν ἥν . . . . εται, τ. το ν. τε καὶ καὶ τούτε στι στ . . .