Latin
RES OMNES CADVCAS ET MORTALES
Jean Fernel, De abditis rerum causis 105
Unproofread scanNot analysed yet
nihil in viuente mundo tam deforme et tam abiectum sit, cui non infusus ille spiritus munerum diuinorum aliquid elargiatur. Haec sunt optimi viri, quę audiueram equidem à Platoni co illo, sed ita multis antè annis, vix vt meminisse potuerim, 5 nisi memoriae labenti haec chartula in quam singula retuleram succurrisset. Eud. Virum narras haud vtique silendum, sed dignum profectò cuius nomen monimentorum aeternitati consecretur. Sed agè obsecro, hoc nobis ingenuè fatere: cur cùm haec iampridem &audisses &probasses, recondita tamen tenebas, neque in medium proferebas? Cur superiorem concertationem eousque incalescere patiebare? An illa exciderant animo? An non tibi iure reprehendendus videris peruicacitatis aut inuidentiae nomine? B. Nondum profectò, nondum vlla ea obduxerat obliuio, sed ad philosophici ingenij aciem exacuendam haec inuestiganda duxi, &vt plenius constaret quid quatuor illae simplices rerum naturae in singulis virium haberent, quas plurimi rerum omnium primordia causasque statuunt, ex quibus velint rerum omnium cognitionem capi &certiorem disciplinis demonstrationem adhiberi. Eu. Experiris tamen non posse te in veteri illa sententia permanere, ac veluti stationem tueri: aut si castella quędam munitiora defendere coneris, proditurum te quidem totam philosophiae vrbem. Sed qui possunt diuina illa commentitia vel esse vel videri, quae summi naturae exploratores ac speculatores, pro certis retulere, pręsertim additis demonstrationibus pro rei natura firmissimis &euidentissimis? VORVM GVBERNA