Latin
DE SPIRITIBVS Q
Jean Fernel, De abditis rerum causis 105-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE SPIRITIBVS Q culis mundum administrari tradunt. Cap. XI. PHILIATROS. Vdio praeter commemorata, toto mundo spiritus vagari, quos Gręci δαιμοιας appellarunt, de quibus mihi videor quiddam superiore disputatione subodoratus. Nequid igitur rerum insit vniuersitati, siue sub aspectum id cadat, siue oculorum obtutum effugiat, quod noster hic congressus non attigerit, aequum est &de illis quid sint, quot illorum genera, quid denique rei mundo procurent inuestigare. Eu. Ab hac disputatione aliena prorsus videtur solers isthaec disquisitio. Ph.