Latin
LIBRI PRIMI DE ABDITIS RERVM
Jean Fernel, De abditis rerum causis 115
Unproofread scanNot analysed yet
BER SECVNDVS. PRAEFATIO. TRES cęterę omnes quas mundi hęc vniuer sitas complectitur, ab initijs &quasi rudimentis quibusdam obscuris ortum accepere: ita nalicens rerum cognitio atque scientia, principiò rudis, in his solum versabatur, quę vel oculis vel auribus, vel alijs denique sensibus disci percipique possent. Etenim prima illa aetas effectus duntaxat intuebatur qui coram 15 &in conspectu omnium erant, causas ex quibus illi prodijssent minimè contemplata. Postea verò quasi adolescens ipsa rerum cognitio, studio exculta maiore, in ea altius penetrare coepit, quae penitus abstrusa &longissimè à sensibus disiuncta, solius mentis vi &agitatione condiscerentur. Tum pri20 mùm nata nomenque suum adepta est philosophia, quae vna omnium quae fiunt causas ratione animoque lustrat &persequitur, hasque ex euentis inuestigat atque demonstrat. Quoniam verò non semper euidentes eae sunt, et plerumque in obscuro positae delitescunt, non ab omnibus peraequè sunt comprehensae, sed vnius eiusdemque rei alij alias saepe causas attulerunt, vt sua quique probabili ratione ducebantur. Plurima hinc philosophandi genera processerunt, è quibus duo commemorantur in hunc vsque diem praeclara: vnum sub Democrito, alterum sub Hippocrate principe. Ille causarum omnium ordinem persequutus, fortuitam illam atomorum concursionem implorans, eas ipsas rerum omnium prima elementa fecit. Hippocrates non haec, at terram, aquam, aërem &ignem: à quibus inter sese confusis omnia quae oriuntur &occidunt nasci alique contendit. Hae sectae ductae ab humili eousque progressae sunt ad summum, vt non in philosophia modò, verum etiam in medicina praeclaros imitatores &emulos inuenerint, qui cùm rerum omnium, tum morborum causas ad sua quique ele menta referri oportere, non infirma sed maximè credibili probabilique ratione suaderent. Atomos amplexati sunt qui se methodicos medicos appellarunt: terram, aquam, aërem &ignem dogmatici.