Latin
LIBRI PRIMI DE ABDITIS RERVM
Jean Fernel, De abditis rerum causis 116
Unproofread scanNot analysed yet
Vtrique sua principia tam arctè tenent tamque accuratè defendunt, nihil vt gigni fieriue putent, quod non statim causis illis acceptum ferat. Quae quum ita sint, velim vnusquisque ex bono &aequo ponderet ac iudicet, quàm parum firma &quantum in opinione dubia sint quaecunque de primis rerum causis disputari solent, vtque de his nihil certum nihil cognitum comprehensumque animo haberi possit. Euentorum suas vtrique causas iactitant, has magna probabilitate rationum tutantur: authorum vtrinque par ferè numerus, qui ingeniorum laude &acrimonia non admodum dispares sint. Vtrorum igitur testimonio fidem attribues? In vtram te illorum famniam tutum recipies? Stabilitatem ne vel authoritatem habere possit, qui se commentitijs illis opinionibus adiunget? Atomos veteres iam ridemus, miramurque vt sibi quisquam persuaserit corpora quaedam solida atque indiuidua, fortuita illa concursione res magnitudine immensas, varietate multitudineque infinitas, omnemque absolutissimum hunc mundi ornatum ef fecisse. At certè si Democritus mortem cum vita commutare posset, multo acrius haec quae putamus elementa, suo more rideret. Quę equidem huc non idcirco affero, vt quasi armis contendam, quatuor elementorum mundi vires nullas esse, sed vt clarum perspicuumque fiat, eos qui rerum omnium efficientes causas ab his elementis necessariò petunt, quae duntaxat probabili ratione stabilita sunt, plurimum disputatio25 nibus suis hallucinari, multorumque euentorum causas aliò pertinere. REI CVIQVE GENITAE, ALIAS AMAteria, alias à Qualitatum temperamento, alias à Forma vires inesse. Cap. I.