Latin
TRIVM PARTIVM ANIMAE DIVINAM
Jean Fernel, De abditis rerum causis 147
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est quod eas, obsecro, de statu illo deque gradu deijciat? nonne omnes aequè mortales sunt &dissolubiles? nónne &omnes aequè 15 corporeae? Neque verò sentientis animae quàm istarum functiones vel praestantiores sunt, vel admirabiliores. Nam cor, ventriculus, iecur, lien, renes, vtraque vesica, venae &arteriae non minus, immò etiam amplius prae se ferunt administrationis, quàm musculi, &nerui. Quum enim suprà Galenus 20 mentem quandam &intelligentiam admirandae virtutis, in omnes terrę partes ex superioribus deduci commemoraret, &eam vnamquanque particulam, quemadmodum vtilitas exigit, construxisse: non musculos duntaxat aut neruos quorum vis motus sensusque ciet, sed reliquas partes omnes, nullo discrimine mihi certè quidem complexus videtur. Itaque si vis &natura quae nos effinxit in musculis atque neruis residet, cur non similiter in caeteris consedit? Et ne fortè haec mea, eoque parùm firma, videantur, alium tibi locum profero ex libro de semine, vbi de partium instauratione disserit his verbis Nam carnosa omnia è sanguine orta sunt, membranosa è semine, ideoque si quando corrupta fuerint illa san guinea, facilè denuò generantur, largè enim ad id suppetit materia: sed quae constant ex semine, aut nunquam prorsus, aut rarò certè denuò generantur, etiamsi efficientem sui causam habent, non secus atque integra. Mox verò rationem subijciens cur effectrix illa fictrixque causa, in animantium particulis derelicta permaneat, ita ait, Neque enim natura animal deseruit, neque insitarum virium ipsa oblita est: quas enim ab alio non accepit, sed ab ipso semine habuit, fieri non potest vt eas abiecerit. Naturam dicit effectricem illam causam, quam alibi conformantem intelligentiam appellauerat. ab ea minimè diuersam, quae animantia gubernat. Hoc nudè positum &infirmum, si voles, ratione firmabo. Partis compositio, situs et figura, ad agendi commoditatem &vsum comparantur.