Latin
TRIVM PARTIVM ANIMAE DIVINAM
Jean Fernel, De abditis rerum causis 148
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem natura &facultas quae agit, &partes ad actiones ciet, eadem necessariò aut illas partes concinnè conformauit: aut si qua alia vis eas condidit, illa certè facultati agenti pręparabat, ac velut inseruiebat. Itaque agens haec facultas (quae tanquam finis est optimus) illa formatrice praestantior habetur: quę si inter diuinas numeratur, multò certè magis agens illa dignior. Br. Instat sanè ac vrget haec ratio, &quo me cunque vertam persequitur. Sed quando alijs atque alijs in animum incurrentibus, nouae exoriuntur dubitationes, haeque rationes controuersias non dissoluunt tantum, sed &nouas nectunt, liceat mihi quęso tecum paulisper veritatis studio contendere rationum tuarum ductu et auspicijs. Si natura vires (vt paulò antè Galenus aiebat) à semine accepit, ipsa semen non est, non enim à seipsa diceretur vires assumere: sed erit natura &diuersum &posterius quiddam semine. Rursum si natura à semine vires suas accepit, vt semen hoc terrenum de parentibus fluxit, ita &quę ab hoc profectę sunt vires: quare neque coelestes, erunt, neque diuinitatis participes. Eu. Satisfacit hunc in modum Galenus: Videtur siquidem rursus quę corpus conformat anima, vtpote in semine contenta, à parentibus in foetum peruenire. Cuius quidem substantia quęnam sit, dicere non possum: quum à quibusdam audiuerim eam quum incorporea sit vt aiunt, simul cum semine ingredi. Animę ac naturae substantiam aliorum existimatione atque iudicio, incorpoream esse ait, &in semine contineri. Quanquam enim plerumque solet semen simpliciter naturam appellare, quandoque alterum ortus nostri principium, nonnunquam opificem fortissimum: tamen vbicunque exquisitiorem dicendi rationem instituit, non id quidem artificem, sed in se artificem habere pronunciat. Vt quum ait: Si verò ex sanguine conuerso mutatoque singulas fieri particulas dicamus, in semine artificem qui haec facturus est, statuere conuenit. Et alio eiusdem libri loco: Constat similitudinem formę cum vtroque parente, ei facultati quę inest in semine opifici atque fingenti acceptam referri. Quum igitur facultas agens ipsaque natura, verè sit in semine, quod suprà dicebat naturam vires à semine accepisse, perinde est acsi cum semine dixisset: Simul enim (ait libro de foetus formatione) ea facul5 tas cum semine ingreditur, haecque illa tanquam conueniente materia ad formandum foetum vtitur.