Latin
TRIVM PARTIVM ANIMAE DIVINAM
Jean Fernel, De abditis rerum causis 149
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo natura incorporea in semine conclusa, ab hoc haud secus vires accipit, quàm artifex ab instrumento: nam reuerâ, eę diuinitùs accesserunt. B. Durum est profectò ijs assuescere, quę ne per somnium quidem hactenus mihi venerant in mentem. Eu. Vsu assiduaque meditatione ea tibi mollienda erunt: quibus quum animum imbueris &institueris, mira te cognitionis suauitate &delectatione perfundent. Ac ne noua tantoperè existimes, vide vt familiaris tuus Auerrhois pręter eas formas quae à temperamento emerserunt, alias instituat facultates nobis inesse, easque animas vocitari. Quòd si hae neque elementa sunt, neque elementorum participes, restat vt prorsum diuinae sint atque coelestes. B. Ego hanc Auerrhoidis mentem esse perspicio, planeque rei veritatem assequor. Ex quo mirari subit cur quum suprà citatos Galeni locos toties versarim, nunquam tamen eos euoluerim, nec quid latentis veritatis includerent explicarim. Mens puto aut peruagatorum elementorum obseruatione, aut communi vulgarique hominum iudicio obruebatur, à quo non promptum est citra nominis &gloriae iacturam discedere. Eu. Quam sis consecutus veritatem tene ac promulga: iniquum siquidem est in altissimis philosophiae quęstionibus, aliud sentire, aliud dicere. HVMANI CORPORIS VT OMNIVMVIuentium spiritus esse diuinos, ingenitumque illis calorem diuinum. Cap. VII.