Latin
PLVRIMAS FVNCTIONES ETOPERAIN
Jean Fernel, De abditis rerum causis 157-2
Unproofread scanNot analysed yet
PLVRIMAS FVNCTIONES ETOPERAIN nobis, occultis ex causis esse. Cap. VIII. EVDOXVS. VID me praetereà quaestionibus fatigas PhiIliatre, &ad sententiam de operibus ferendam dhortaris? Si iam planum feci animam &fascultates in nobis inesse diuinas, easque non otiari, non cessare, sed continentes actiones ciere, &in opere esse semper: spiritum quoque illarum vectorem, itemque calorem esse diuinitatis participem nónne quae illarum sunt opera, iure debent diuina appellari? Vix tu sanè possis numerando percensere functionum genera quae supra elementorum vires sunt, &quę nequaquam ad illorum temperaturam pertinent. Phi.