Latin
PLVRIMAS FVNCTIONES ETOPERAIN
Jean Fernel, De abditis rerum causis 158
Unproofread scanNot analysed yet
Aulim ne eas functiones diuinas nuncupare, quę cernuntur et ob oculos mihi obuersantur? Eu. Quidni? Nónne admiranda Dei opera in conspectu &in oculis sunt omnium? Ph. Quam igitur diuinam functionem censebis? Eu. Vt quę trans naturam sunt et supra captum humanę mentis quia nos in sui admirationem trahunt, admirabilia solemus appellare: ita functiones admirabiles iure diuinas appellem, quarum causa &ratio abdita, delitescens, &occulta, neque demonstrari, neque certò expli 10 cari potest. Huiusmodi autem est, quaecunque non à primis simplicibusque rerum naturis ortum habuit: sed illarum ordinem praetergressa, vix vlla potest mentis acie comprehendi. Phi. Hanc si diuinam esse cognoscis non incerta est &abdita. Eud. Certum quidem est &comprehensum hanc causam supra 15 elementorum ordinem esse, at nihilominus occulta est et inexplicabilis illius substantia, quae (vt ait Alexander) modum humani ingenij prorsus excedit, Deo duntaxat cognita immortali, qui rerum omnium parens atque author est. Operis quidem solertissimi cuiusdam rationem artifex qui extruxit integrè tenet: caeteri verò qui artis sint illius ignari, rationem nullam reddere queunt, sed tantummodo rem inspectant &demirantur. Vnde (paulò pòst inquit) apud medicos abditae illę delitescentesque causae earum rerum putantur, quarum nulla ratio reddi poterit. Ea fuit Galeno abditarum rerum definitio, eadem &Aristoteli, qui supra captum humanae mentis illas collocauit. Phi. Dilucida haec quidem explicatio: quod autem sequitur edissere, quae functiones occultis ex causis &quę ex manifestis procedant. Eu. Hoc sanè protinus adorior ab ijs auspicatus quae naturales functiones appellantur: earum genera sunt procreatio, nutritio &accretio. Procreationem suprà demonstrauimus occultis ex causis esse, non eam qua prima rei substantia generatur, immutationem primam appellant, primordiorum vi &permistione factam: sed eam quae cuiusque rei rationem continet, qua iam caro, aut os, aut neruus existit, &quae instrumentorum conformationem figuramque perficit. Ph. De hac nihil prorsum addubitem. Eu. Iam verò nutritionem &accretionem vt intelligas eadem esse praestantia, ad eas animum mentemque adhibe, quae istarum administrae vocantur, sunt autem attractio, retentio, concoctio, &depulsio. Alimenti confectionem tum eam quae in ventriculo, tum alteram quę in iocinere ac venis, tum tertiam quę in singulis par ticulis perficitur (omnes siquidem vna eademque ratione consistunt) 5 vnde &qua ratione fieri putas? Ph. Nonne à mediocri calore qui ex iusta primordiorum confusione suscitatur? Sic enim Auerrhois ex Aristotelis, Alexandri, Galenique sententia putat elementa quum perfectè mista commutataque fuerint, &quasi coctione purgata purioraque facta, tum nobiliores et altiores cuiusdam ordinis functiones ędere, quales nequeunt pura illa atque syncera.