Latin
S PARTI SIMILARI NONVNICVM SED
Jean Fernel, De abditis rerum causis 170
Unproofread scanNot analysed yet
Iam verò &qualitates quaedam extraneae virtutes dissoluere possunt. Hac oratione Galenus laesarum virtutum causas tres vel inuitus fatetur, relaxantia, refrigerantia &alienas qualitates: quidque horum singula in parte similari immutent &labefactent: atque relaxantia materiam, refrigerantia temperamentum, extraneas qualitates facultatum substantiam demoliri: has quidem primum ac per se, id est proximè, alia duo ex accidenti, qua ratione vel materiam vel temperamentum peruertunt, quae prima sunt facultatum instrumenta. Ex his perspicuum euadit tria illum in similari parte morborum genera sedibus disclusisse: haec ipsi appellauimus materiae immoderationem, intemperiem, &totius substantiae corruptelam. Hęc iam placet non modò in animis, sed etiam in oculis conspectuque omnium expone re, &quasi exemplis illustrare. Ventriculus vt pars similaris tanta plerunque imbecillitate corripitur, vt nihil alimenti concoquat, &cruditas ac lienteria sequatur. Hanc autem contrahit, aliâs impense refrigeratus vel immoderato frigidae potu, vel lactucarum esu: aliâs relaxatus, immodico olei tepentis haustu: aliâs extraneis venenatisque qualitatibus lacessitus, hoc &epoto veneno &in exanthematis, et in alijs compluribus morbis popularibus obtingit, quibus cardiaca remedio sunt. Imbecillitatis lęseque functionis tres hę causae, tria in parte similari morborum genera sunt. B. Istaec quidem magna probabilitate dici video: quae tamen fient illustriora magisque conspi35 cua si minutius concidantur, illorumque differentias persequaris: nam in singulis vtilior est exercitatio doctrinae. Similarium morborum genus in octo intemperies distribui recipimus, quarum sint simplices quatuor, coniugatae totidem, haeque aliâs purè, aliâs ex humorum influxu natae. Immoderatae autem materiae, quas tu nobis differentias enumerabis? Eu. Ea quidem mollis est aut dura, laxa aut astricta, tenuis aut crassa, rara aut densa: quae cùm immoderatius excreuerint, vnius 5 materiae morbi sunt. Hę tametsi possunt quotidianis obseruationibus deprehendi, insignioribus tamen exemplis clariores fortasse fient.