Latin
S PARTI SIMILARI NONVNICVM SED
Jean Fernel, De abditis rerum causis 171
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Ruellius non ita pridem literis memoriaeque mandauit, id ipsi vidimus, in milite quodam ossa crurum, brachiorum &foemorum ex morbo tam mollia &flexibilia euasisse, vt cęrę modo facilè sequere tur quocunotorqueres: quę tandem balnearum natural vsu (eiusmodi erant aluminosę) in pristinum vigorem roburque restituta sunt. Puellam cernimus nostra vicinia articulorum vinculis adeò laxis, vt quocunque velis artus inuertas, quod illi ab ortu vitium est. His qui argentea vasa inaurant, solius hydrargyri vapore nerui eousque emolliuntur ac si paralysi laborent: quam idcirco non pauci è iunioribus medicis neruorum mollitiem, alij neruorum dissolutionem appellarunt. Haec vitia nulla intemperie, nullo vel conformationis vel quantitatis vel numeri vel situs errore comitabantur: quocirca nec temperamenti nec instrumenti, sed vnius materiae morbi existimari poterant. Si quando ventriculus, corporis membranę, aut cutis praeter modum tenuis raraque, aut contrà si crassior densiorue existit, quis tam somnolentus est ac nihil cogitans, vt illam morbo &vitio teneri neget, videns vel vltra modum dissolui corpus vel vitę necessariam transpirationem cohiberi. Hic autem quum dico rarum aut densum, laxum aut astrictum: non ea intelligo vitia quae venarum, arteriarum, aliorumue instrumentorum ductibus incidunt, quòd morbi sint in figura: sed quę pars similaris ex primordiorum concursione &permistione contraxit: ea quis non iudicet morbos esse partis similaris? B. Certior sum multo quàm dudum: sed quid obsecrò si illa ad intenperiem referat Galenus, ex qua tanquam ex causa prodire velit: nam &secundas qualitates omnes à primis, &à tempera35 mento ortum initiumque sumpserunt. Eu. Vide quo res euadat, &ne dum Galeni partes tueri conaris rebus ipsis quasi noctem offundas. Etenim si omnia partium vitia quę à secundis sunt qualitatibus ad intemperiem reuocat, necessitas profectò simul coget morbos quosdam instrumentarios eodem pertinere: cuiusmodi sunt lene et asperum. Et qua ratione dicis secundas qualitates ad primas tanquam ad causam referri, eadem instrumentarij morbi omnes ad intemperiei genus referentur, quòd vnum temperamentum conformationis &instrumenti causam Galenus instituat. Quę qui ita esse contendit, quid aliud quaeso quàm summa morborum genera confundit ac perturbat?