Latin
Cap. 1
Jean Fernel, De abditis rerum causis 178
Unproofread scanNot analysed yet
Ne autem vnius loci authoritate parum firma videatur testimonij fides, alium proferam ex commentario secundo libri de natura humana. Quum Hippocrates morbos alios à victus genere, alios a spiritu quem trahimus fieri proponit, hunc idcirco in omnes publice grassari putat, quòd inspiratus aër omnes attingat, qui morbidam in se quandam excretionem habet. Ad cuius praecautionem atque curationem, iubet loca in quibus morbus grassatur mutare, &quàm paucissimum spiritum ducere: quam νοσερὴν ἀπόκρισν dixit, Gasenus expirationem interpretatur proprietate totius substantiae infensam. 20 In expirationibus, inquit, quae proprietate totius substantię magis, quàm qualitate corpora offendunt, rectè curationem tradidit Hippocrates in duplicem redigens scopum, loci mutatio nem &exiguae inspirationis vsum. Hac insalubrem proprietatem vt medicamentis &aëri, ita &alimentis quibusdam velut semiputrido tritico, &aquae, interdum inesse confirmat. Iam si haec tota substantia nos offendunt, consequens est profectò, totius corporis nostri substantiam interdum mutari, fierique in nobis, tum Hippocratis tum Galeni sententia, quosdam totius substantiae morbos. Nam dum vel aër, vel medicamenta totius substantiae proprietate nos afficiunt, corporis quidem nostri, neque qualitates, neque temperamentum, sed totam substantiam primum ac per se immutant. Cum enim omnis actio sit ex contrarijs quę sub vno eodemque genere comprehenduntur, illorum qualitates, corporis etiam nostri qualitates, tota verò illorum substantia totam corporis substantiam afficiet, neque fieri potest vt qualitas in substantiam, aut substantia in qualitatem primum ac per se agat. Esto igitur quispiam deleterium medicamentum hauserit, quo e vita sit excessurus. Id quidem sensim partium omnium maximeque principum spiritus, humores, totamque substantiam labefactabit atque corrumpet, dum tandem mors sequatur &interitus.