Latin
Cap. 1
Jean Fernel, De abditis rerum causis 179
Unproofread scanNot analysed yet
Partium autem corruptio &affectio tanta, quae actionem primum ac per se laedit, morbus est, isque vere similaris, quòd tum omnis instrumenti ratio integra persistat. Atqui intemperies non est. Id ipsum igitur sit oportet similaris morbi genus, quod nos substantiae corruptelam appellauimus. Phi. Quid tu, Brute, iam velut erubescens tecum ipse mente co10 trectas, tu ne meditaris quid possis contradicere? B. Nihil sane. Iampridem eminus olfaciebam quò spectaret tantus rationum progressus. Ph. Miror equidem neminem tot seculis in tam apertas perspicuasque demonstrationes animum mentemque erexisse. B. Id puto magna obseruantia factu, qua posteritas Galenum tanto cultu &honore dignaretur, vt nefas duceret quicquam illi vel addere vel demere. Phi. Veritatis potius, quàm honoris &amicitiae vinculo obstringamur, à vero nunquam abducamur nec prece, nec precio, nec vi, nec sorte suprema. Et. Quem hîc totius substantiae morbum con20 stituo, is interdum simplex solitariusque consistit, plerunque verò permistè alijs implicatur effectibus, inter quos vix elucere potest. Hoc genus vniuersum Hippocrates diuinum appellauit tubens vnumquemque agnoscere &obseruare si quid in morbis diuinum inest, vt &bonum &admirabilem medicum 25 se praestet. Hoc loco Galenus diuinum interpretatur ambientis nos aëris conditionem. Sed quam? non eam sanè quę in primis est qualitatibus, sed multò pręstantiorem occultioremque quam morbidam excretionem Hippocrates appellauit. Nam quum ille praedictionum libro tertio pręcipit accuratè obseruare superuenientium morborum impetum, nec non tenere temporis conditionem: ea oratione distinctè &explicatè duo designat, ipsaque temporis conditio est tempestatum primarumque qualitatum constitutio. Superuenientium autem, id est vulgarium morborum impetus causa alia est abditior, quam 35 licet (vt obscuram) hîc verbo non expressit, libro tamen de na tura humana appellauit morbidam excretionem, qua totus aër conspersus est. Haec autem est vis quaedam deleteria toti nostrae substantiae prorsus infensa. Quoniam verò ea nec calore, nec frigore, nec odore, nec colore dignosci deprehendique potest, rectè a nostris caeca est appellata, &qui inde gignuntur, caeci morbi rectè dicti sunt. Eadem ratione ea ipsa causa admirabilis, obscura nec vllo sensu comprehensa, Hippocrati diuina nuncupatur. B.