Latin
DE PESTILENTIBVS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 189
Unproofread scanNot analysed yet
Ea certe epidemios quosdam morbos inferre solet, nunquam tamen sola pestilentes: ad pestilentiam interdum confert &incrementum addit, at non illam excitare potest, sed causę altioris hoc opus est. Si vna putredo tantae perniciei causa foret, omnes animantes peraequè attingeret. Nam salubris aër spiritu ductus, omnes animantes tuetur ac sustinet, toti illarum generi salutaris: qui ergo ex aduerso à putrida illuuie pestilens euaserit, toti animantium generi aequè perniciosus euadet. Is vnus omnium sanitati vitaeque principio aduersabitur, &inspiratus omnes peraequè laedet, neque homines magis quàm boues, aut hos potius quàm oues aut sues: et quę illinc pestis incidet, omnium peręquè communis erit. Hoc tamen rerum euentu arguitur vsuque falsum deprehenditur. Compertum siquidem id omnes habent, quòd ab optimis agriculturae authoribus memoriae proditum est, pestilentiam aliam incidere quę solos boues iugulet, qualem meminimus anno Christi millesimo quingentesimo decimoquarto irrepsisse, aliam quae sues aut quae oues, aliam quae gallinas, aliam quae solos homines. Quae pecudes ferasque interimat, pulchè est à Virgilio descripta. Hic quondam morbo coeli, miseranda coorta est Tempestas, totoque autumni incanduit aestu: Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum: Corrupitque lacus, infecit pabula tabo. Discriminis verò causam pauloantè expresserat. Quàm multae pecudum pestes, nec singula morbi Corpora corripiunt. Iam igitur cum homines soli pestilentia corruunt, quaenam