Latin
DE PESTILENTIBVS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 189-2
Unproofread scanNot analysed yet
causa hanc stragem facit? Non simplex putredo, vt quae omnes animantes pariter attingit. Necesse igitur fuerit abditiorem causam et peculiarem esse, ipsumque aërem peculiari quodam quasi veneno inquinari, quod huic non illi animantium generi sit infensum, totaque substantia contrarium. Si quis ex vobis contentiose asseueret putredinem causam esse pestilentiae, sed quae tamen non vna semper sit &vniusmodi, verùm nunc illi nunc alteri animantium generi perniciosa: necesse est fateatur malignam hanc esse &quae huic illiue praecipuè aduersetur. Id autem quid aliud est quàm venenum tota substantia non manifesta qualitate insensum?