Latin
DE PESTILENTIBVS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 194
Unproofread scanNot analysed yet
Qua quaeso illi ratione fieri posse existimant, vt vel cordis substantia, vel primigenij illius humores putrescant? Nihil eiusmodi tolerare potest viuens animal, sed prius vita excedat quàm eò veniat. Vt cordis substantia neque vlcus neque herysipelas, ita neque vllam putredinem admittit. Illa etiam quo pacto cohęrere possunt cordis substantiam putrescere, neque admodum vehementem esse calorem? Si in causo putrescentis bilis solo contactu cor vehementer calet, multo certè vehementius incendetur id vniuersum si putrescat. Adde non posse cor vniuersè putrescere, quin iam antè acriter incaluerit, proinde neque posse in hoc extremum perueniri, quin calor antè sit deprehensus multo vehementior quàm in causo. At non eiusmodi, sed toto morbi decursu mitis obseruatur: ex quo intelligitur pestilentem nulla affinitate cum putrida febre coniungi. Cum hectica verò quid 20 affinitatis habeat? Obsidet (aiunt) vtraque cordis substantiam. Esto sanè. Non tamen pestilens febris cor siccitate torret vt hectica, vt proinde illi sit affinis. Deinde quum ex confirmata hectica omnes decedant, deberent vel maiori necessitate ex pestilente interire: quis enim putrido corde viuat? At non pau cos videmus ex pestilente seruari: nihil igitur similis est hecticae. Quoniam igitur pestilens febris neque caloris incendio vt causus, neque siccitate vt hectica cor torret: ab vtraque plurimum differt, habetque pręsentem vim &perniciem omni intemperie omni putredine maiorem, quae vna veneni specie, cor vitae fontem obsidet demoliturque. Hanc autem speciem qualis sit, euentis ponderemus. Quum peste correptus solo halitu aut excrementorum expiratione assidentes vel integrè sanos labefactet, hique vestibus contagionem longius exportent reseruentque diutius, constat hanc non simplicem putredinem sed multo immaniorem perniciem esse, quae tenui eoque admodum repentino aëris inquinamento tenetur, hancque alio quouis veneno expeditiorem. Non enim si quis toxicum ebiberit aut sit à scorpione demorsus, halitu alios inquinet. Reliqua symptomata si diligenter expendetis, pulsum paruum &obscurum, animi defectionem, syncopen, vomitionem, assiduam iactationem cum vigilijs, omniaque nullo ferè sensu doloris, quis vestrum haec non potius veneni quàm putridi caloris sobolem dicat?