Latin
DE PESTILENTIBVS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 195
Unproofread scanNot analysed yet
Aut si de vrinarum causa rogetur eorum sententiam non refellat, qui aiunt in pestilentibus febribus iccircò vrinis sedimentum inesse, quòd natura perterrita putredinis exuperantia, quasi succumbens morbum aggredi non audeat? Illi certè singularem corporis nostri naturam 10 consilij atque rationis participem efficiunt, quae tamen sine ratione ciet motus in corpore necessarios, nec vnquam otio perfruitur. Sed neque fieri potest quin ex suma putredine quae in venis est, aliquid profluat cum vrinis, in hisque putredinis indicia se proferant. Itaque si illarum vrinę sanis sunt simillimae, fieri 15 nequaquam potest vt in vasis mala putredo subsistat quae interitus sit causa, sed latet nonnihil grauius pestilentiusque putredine, quod nimirum cordi totius substantiae repugnantia &dissidio aduersum sit &tanquam deleterium. Bru. At Galenus non alia ratione bolum armenam pestiferos iuuare tradit quàm quòd vehementer exiccet, exuperantemque humorem exorbeat qui putrescens pestem inducit. Eudo. Visne igitur hanc meam sententiam medendi ratione confirmem? Si pestis in corpus inciderit, quod iam vel plethora vel cacochymia vel obstructione laboret, fieri vix simplex ea, sed ferè tum pu25 tridae febri implicatur. Hac morborum permistione tum mista signa apparent, tum amborum quasi mista medendi ratio tenenda. At si purum corpus erat quum pestis inuasit, omnino ea simplex obtinget. In hac medici celeberrimi et qui longo artis vsu doctrinae studia compleuerunt, prorsus abstinent à venae se30 ctione, nisi admodum ingens adsit plenitudo, experti eos quibus sanguis siue initio siue postea esset missus, aut paulò pòst obijsse, aut in deterius lapsos esse. Non enim (vt quibusdam videri possit) vacuatio hanc perniciem, summouet, aut imminuit, aut cohibet, vt quae non est in humoris vitio posita: neque laborantem vlla ratione leuat: sed contrà grauius offendit. Etenim extrinsecus nos circumfundens pernicies, vacuato sanguine &spiritu, in pulmones in cor &in venas facilius penetrat, ac ferocia maiore inualescit: sanguis etiam phlebotomia concitatus, promptius labem contrahit: quemadmodum aqua cui fellis tantulum inieceris, si agitetur, ocyus quàm si consistat amarescet. Quinetiam vires vacuatione imminutae, insilienti perniciei minus obsistunt. Hae rationes experientia confirmatae, vt à venae sectione, ita magis à valida purgatione docent abstinendum: clysteres &leuiores medicationes nihil obsunt. Quum igitur in pestilenti febre simplici tota pernicies à venenata qualitate impendeat, extremo morbo extrema remedia diligenter adhibenda sunt, non quae vacuent, sed quae tum frigore &adstrictione leui spiritus, sanguinem et humores cohibeant reprimant.