Latin
DE PESTILENTIBVS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 196
Unproofread scanNot analysed yet
10 que, huiusmodi est mali punici, citrei medici, &vuae acerbae succus victusque persimilis: tum quę totius substantię proprietate huius veneni vires aut obterant, aut hebetent, aut foras sudore exterminent. Huius vt vniuscuiusque veneni, propria est antidotus, antipathia &totius substantiae dissidio aduer 15 sa. Huc tamen nonnullas etiam antidotos plurimi accommodant alijs venenis communes, scordium dictamum, gentianam, vetonicam, theriacem, &mithridatium. Adde &terram lemniam, &bolum armenam de qua modò quęrebas, quae in id non exiccando, sed totius substantiae proprietate vires habet. Cur enim non etiam inediae ad pestem multo maiorem vim obtinerent, quum &potentius &tutius quàm bolus corporis vniuersi superfluentem humorem absumant dissipentque? Quinetiam bolus siccitate omnibus peraequè putridis febribus, neque pestilenti quàm illis potius conferret, nisi peculiari quasi priuilegio ornaretur. Siue igitur pestilentium febrium causam, siue ipsam illorum substantiam, siue signa, siue curandi rationem animaduertes, vbique proculdubiò vim illam agnosces abditiorem, aliâs quidem manifestius, aliâs obscurius. Bru. Rectè tu quidem. At de exanthematis &ecthymatis quod à te in medio positum fuerat persequere. Scio quam his causam Auicennas &Neotericorum plurimi designent. Reliquias quasdam menstrui sanguinis quo foetus in vtero alebatur, in pueris &infantibus etiamnum permanere: quae feruidiore coelo vel austrina tempestate, vnà cum reliquo sanguine efferuescentes, naturę vi propulsae foras prosiliant &efflorescant in cute. Eud. Hęc quide ab illis scio proferri, at quàm consentaneè, ipse diiudices. Ex ea ipsa causa, mulieres quibus suppressi menses in omne corpus redundant, ijsdem malis obnoxiae iacerent, quod tamen rarum videas. In pueris &infantibus quod dicebatur mestrui reliquias permanere, Galeni sententia redarguit, quę asseuerat foetum in vtero non è foediore illo sanguine menstruo 5 sed è materni purissima portione alimentum capessere.