Latin
EPIDEMIIS MORBIS OCCVLTVM
Jean Fernel, De abditis rerum causis 203
Unproofread scanNot analysed yet
Horum perseuerantia, vniuersi corporis putridus humor partim absorptus partim dissipatus est in sudores: omnisque partium intemperies sic abacta est, vt maligna quaeque &sordidissima vlcera, quibus tum nasi extremum exciderat, tum reliquum corpus omnescatebat, ad cicatricem producta sint. At nihilominus cum à lue venerea integrè vindicatum corpus videretur, omnisque illius obstructio soluta, omnisque exhausta putredo, quartana to tamen contumaciter in tempus longissimum producta est. Ex quo intelligi potest proximam illius causam non in obstructione, non in humorum putredine, sed in affectione quadam secretiore statui, quae partibus ipsis inhaerescit. Hanc Ga2. De differ. lenus iam senex agnouit, de febribus intermittentibus ita senFebrzap. 17. tiens: Harum circuitus repetere minimè desinit, quoad dispositio in parte generante excrementa seruetur. Quin et eo loci paulo altius quàm libris methodi, &primo artis ad Glauconem, febrium curationem instituens, praecipuum sanationis scopum esse ait dispositionis huius correctionem. Ea autem febrilis dispositio est ab intemperie longè diuersa. Hoc ipsum ex euentu superiori, contrario aestimemus. Saepenumero quartana febre soluta, corpus etiamnum permanet impurum, aliâs quidem alijs febribus, aliâs cruditati, aliâs lienis scirrho, aliâs cacexię vel hydropi, aliâs alijs ex putredine malis obnoxium. Hoc non modò in pestilentibus &contagiosis, verumetiam in venenatis morbis omnibus Dioscorides accidere tradit, vt Lib. 6. quum tempore vis illa venenata &praesentanea perdita fuerit, vitiosa quędam affectio diuturna relinquatur, quae communia aliorum morborum remedia communemque medendi ratio30 nem efflagitet. Saepe etiam ex impuro corpore &putredine conferto, vidimus quartanam febrem non simplicem modò, sed &duplicem &triplicem proprijs antidotis abigi, nulla purgatione praemissa et stabili impuritate. Non praeter rationem propria quędam febrium remedia inuulgantur, quibus 35 vel aniculae optimis medicis calumniam texunt illorumque artem insimulant. B. Multa in peregrinatione vidi hac de re incredibilia, quę tanquam omnino ridicula sum aspernatus. Eu. Itaque si putredo profligari potest manente febris essentia, rursumque essentia dissolui manente putredine, perspicuum esse debet illa varijs diuersisque tum naturis tum essentijs teneri. Quoniam autem de quartana febre exempli gratia sermo habitus est, reddat vestrum aliquis manifestam causam, cur ca licet interdum annos quatuor perseueret, nunquam aut rarissimè eundem hominem bis tota vita prehendat.