Latin
EPIDEMIIS MORBIS OCCVLTVM
Jean Fernel, De abditis rerum causis 204
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem hactenus vnicum bis prensum audiui. Aut cur quartanae febris statae &quae errabunda non sit, circuitus pomeridianis duntaxat horis inuadat. Haec quis tam occulta &inuoluta esse credat, si non etiam occulta planeque obscura quartanae sit essentia. B. Noua audio. Eu. Immo peruetera, licet nondum fortasse animaduersa. Adde etiam quartanam eò contumaciorem fore, quo meridiei propius inuaserit. B. Ea fortasse causa sit, cur medicus admodum prudens, in quem aliquando incidi, ad earum febrium omniumque popularium morborum curationem selectas antidotos diligenti siderum obseruatione adhiberet, nosque frequenter magna operum suorum teneret admiratione. Magna etiam probabilitate id suadebat quod est ad finem libri de natura humana, siue Hippo cratis, siue Polybij siue alterius is est, omnes febres ex bile esse. Nos praetereà graui in errore versari, qui vt omnis continuae febris materiam in maioribus esse venis, ita omnium intermittentium causam existimaremus in carne seu in ipsa corporis mole contineri, vno Galeni argumento de rigore, &de sudoribus inclinatione erumpentibus. Is magna rationum efficacia, ex causis, ex signis, ex curandi ratione, docebat intermittentium materiam sępius in ventriculo, aut in visceribus, aut in ventre inferiore coërceri: hincque nihilominus quàm ex corporis mole &rigores &sudores moueri. Eud. Optimè nunc tecum ageretur si ex his paucis, abditiora quaedam ab illo diligenter peruestigasses. Multa quippe viri docti vsu longo parta, sibi tanqua in thesauros recondunt, quae etiam si publicę vtilitatis desiderio tenentur, inuulgare dubitant, ne multitudinem veterum doctrina confirmatam vellicent ac irritent. B. Tu verò de his quid sentis? Eud. Inclinans iam dies, nec ipsam nos curandi rationem persequi, nec suscepti argumenti metas transilire sinit, quod omne in rerum abditarum causis positum erat. Ph. Cognitis ergo epidemiorum pestilentiumque morborum causis, ad contagiosos venenatosque morbos diuertamus.