Latin
DE CONTAGIOSIS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 208
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam autem illius vna eademque perpetuò est essentia, vt tamen corpora quibus insederit natura, temperamento, affectu et habitudine variant, distincta multipliciaque symptomata inducit, alia quidem in bilioso, alia in pituitoso, alia in melancholico: non enim si biliosus pituitosae concubuerit, eisdem atque illa symptomatis premetur. Non igitur possint ex symptomatum differentia, propriae morbi differentiae constitui. Cuicunque particulae lues primùm insederit, illic inhaerescens pustulam excitat, interim &vlcusculum. Inde longius prorepens radices figit, sensimque partium continuatione adacta, interiora subit, &ad extremum ni medicamentum adhibueris, furore corpus 20 vniuersum vastat atque depopulatur. Hinc venenum malo subesse intelligitur, non aliter quam scorpij aut rabiosi canis virus, perreptans in omne corpus. Illius signa varia efficit partium natura ad quas pedetentim repit &permanat. Quum viro (exempli gratia) concubitu à pudendis madore perfusis initium habet, pustulas in his primum &vlcuscula euocat con tumacia malique moris. Vapor dein aut spiritus ductu cauo pudendi intro irrepens (neque enim credibile est humoris quicquam eò subire, venae cauae sanguinem arteriaeque maioris spiritum labefactat: tumque bubo prorumpit in inguine. Hinc vasis spermaticis renibusque affectis, gonorrhaea se promit, qua virus turpissimè velut eructando eijcitur. Quum execrandum malum in iecur &in ventriculum inuasit, leuis quidam alui fluor suboffendit, moxque cum iecore sanguis polluitur, quo cunctae corporis venae participes fiunt, eoque in artus, in musculos &in cutem disseminato, compressum maleficium atque tacitum erumpit: prosiliuntque liuidae rubentesque pustulae, vlcuscula crustosa &herpetes, nonnullis vlcera caua atque maligna: biliosis quidem phagedenica &exedentia, inclancholicis cancrosa: pituitosis leuiora, sed sordidiora, &humore quodam mucoso foetidoque manantia: sanguineis crebriora &carbunculi effigie.