Latin
DE CONTAGIOSIS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 207
Unproofread scanNot analysed yet
At vis laetifera &venenata permansit, quae vix igne mitescit: quemadmodum nec cantharidum vis deleteria vstione tota perit. Eud. Qualis est virulentorum animantium pernicies atque contagio talem velim existimetis latere ac teneri in lue venerea, nisi quòd haec fortasse minus praesens ac mortifera sit. B. Gaudeo te in huius morbi sermonem incidisse, de quo tam multi multa scripserunt, sed quae palato meo non sapiant: quocirca tuam ea de re sententiam tantopere optamus audire. Huius primam originem alij siderum insolenti constitutioni, alij aquarum inquinamentis, alij cuiusdam scorti impuritati referunt acceptam. Caeterùm licet ea lues sensim contagione in omnem Europam, Aphricam, Asiam &extremam Indiam defluxerit, omnemque orbis partem quae nostratium commercijs vtitur, impleuerit: quoniam tamen deprehensa est ab vno quopiam aut admodum paucis Neapoli originem habuisse, non potuit sanè epidemiorum morborum conditione, à certo astrorum influxu deriuari. Quamplurimos enim paucis diebus afflixisset, tandemque 20 tempore desijsset. Ego proinde exploratiorem duxerim postremam originis rationem. Tud. De origine haud magna contentione decertem, sed de illius causa, de vi &natura, ex qua curandi ratio omnis ducenda. Primùm autem occultam &venenatam illius esse naturam, tum ex inuasionis modo, 25 tum ex ijs quae mox tradentur perspicuum fiet. Atque cùm neminem vnquam hac lue labefactauerit inquinati aëris inspiratio, non debet ea inter epidemios recenseri. Quum nec alimentorum impuritate nec vitio vnquam sit orta, non numerabitur in simpliciter venenatis. Restat igitur habeatur in 30 contagiosis. Veneni quidem ac perniciei huius vis &efficacia tempore delitescit, &tempore copiosis signis &argumentis se prodit. Vtque rabidi canis aut scorpionis, ita huius venenum, ab ea sede quae sit contagione labefactata, sensim in omne corpus perreptat atque saeuit, vt planè contagiosorum morborum naturam imitetur. Qua parte contactus &societas est, ab ea maximè prehendit &initium ducit. Qui venereo complexu iungitur cum inquinata, à pudendis luem contrahit. à mammis: condorNutrix à qua pollutus infans lac sugit à cute &à summis miens inquinato sudore diffluenti corporis partibus: qui effusiore osculo saliuam exceperit, ab ore: infans vitiata nutrice altus, nunc ab ore, nunc ab interioribus: Obstetrix quae infectae parturienti opem tulisset, à manum, quę tandem excidit. Huius tamen veneni quia vis est hebetior, non nisi in apertam nudamque partem inuadit. Partium à quibus lues exordium capit, aliae alijs grauius vitae discrimen adferunt, omnium exitiosissima est, quae ab interioribus &reconditis visceribus, aut à partibus obscoenis inchoat, caeterae leuiores &minus periculosae.