Latin
DE CONTAGIOSIS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 211
Unproofread scanNot analysed yet
At symptomata istaec pu tato, morbi verò essentiam multò diuersam, quae illis abeuntibus, etiamnum tanquam radix solidarum partium substantiae firmiùs inhaerescit. Alij vnctionibus ex hydrargyro curationem suscipiunt. Cùm enim hydrargyros non vt plerisque 10 visum est calida sit, sed adeò frigida vt vi narcotica dolores quoscunque sopiat &leniat, optima ratione sanguinis eruptiones, bilis ardores exesionesque retundit: pustulis vlceribus que malignis opitulatur. Quum eadem vehementer humida sit, praeduros tumores emollit concretosque dissoluit. Et quo15 niam adeò tenuium est partium vt omnia vel durissima metallorum corpora subeat, penetret atque dissoluat, multa è corpore per sudores dissipat, quaedam purgatoria vi in aluum deturbat, multamque pituitam ex ore prolicit. Quocirca ex accidenti desiccans, vacuansque symptomatum materiam, illis non parùm succurrit. At certè crudeliùs quàm guaiacum magno oris taedio, grauiore virium iactura &imminentiore periculo. Etenim cerebrum tanto frigore offendit, vt rheumatismis deinceps opportunum maneat: neruos, articulos catenus laxat &debilitat, vt in omnem fluxionem proni euadant, suscitenturque tremores immedicabiles, &recentes cruciatus pristinis grauiores. Non vt in simplici arthritide hi repentè oboriuntur, neque foras prominent, sed sensim radice altiùs defixa, penitius ferè in ossa tibiae &humeri subeunt. Hydrargyrus tanto periculo symptomatis opem ferens mali radicem haudquaquam euellit. Quo fit vt tum hęc, tum superiores inefficaces sint &parùm tutae cum periculo recidiuae, quum praesertim lues initium praeterlapsa, ipsam partium substantiam obsedit. Tempore siquidem reuirescit, recurritque interdum post annum trigesimum, tantoque interuallo mali fomes quasi sepultus delitescit. Et nihilominus qui tum expertes mali prorsusque expeditos se putant, alios cum quibus concubuerint, contaminant, prolemque gignunt ea lue conspersam, indicium profectò tum temporis mali fermentum in venis in ipsisque partibus reseruari, &vt dicere solent, in ipsis quasi medullis latere. Recidiua rarò persimilis est radici, neque ijsdem symptomatis, sed fere destillatione, arthritide, artuum dolore, tophis, vel ossium carie molesta: neque pari contagione, eos cum quibus societas est, afficit: quòd illis auxilijs humoris fu ror &impetus repressus sit, etiam nondum mali radice euulsa. B. Hanc igitur quanam alia ratione putas extirpari posse?