Latin
DE CONTAGIOSIS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 212
Unproofread scanNot analysed yet
Eu. Proprijs antidotis et alexipharmacis. Neque enim hydrargyros, neque hebenus alexipharmacorum, aut antidotorum vim obtinent: sed empiricorum inuenta sunt, quę plerique vulgi imitatione inducti tanquam fucum adhibent malo: quum certè foret consultius imitatione curationis rabiosorum à veteribus institutae, remedia in id meditari consentanea. B. Miror equidem saepeque sum miratus, neminem hoc toto seculo veram luis curationem attigisse, persuasus satis veram eam non esse quae circumfertur. Ph. Omnes quaestui inhiant, &posthabita inuestigatione veri, quicquid primùm sors obtulit sequuntur. Male nobiscum ageretur si noui saepe morbi emergerent, quando ne vnius quidem remedia assequi valemus. Eu. Itaque vt rabiei, ita luis venereae propria quaedam est antidotus, quae etiam si neque victum admodum tenuem, neque vacuationes multas prae- 20 mittes, vna possit labem eluere. Symptomata verò, vlcera, dolores, tophi, &quęcunque acriter vrgent idoneis nec tam longè petitis auxilijs, expeditius tutiusque leniri possunt. B. Haec ex te discere vehementer optamus. Eu. Vos me rei nouitate impulistis, vt nimis multa de tam foeda lue narrarem. Temporis breuitas plura non fert: neque hîc abditorum morborum curationes, sed causas duntaxat ex professo inuestigamus demonstramusque. Br. Huc saltem si quid de elephantiasi animo concepisti, in medium profer. Eu. Elephantiasim in contagiosorum morborum genere contineri, omnes certè vel plebei 30 persuasum habent, quòd non vt pestilens halitu solo, sed vt lues venerea concubitu, accubitu, omnique contactu prehendat. Quanquam ciuitatum legibus Elephantici sepositi et à reliqua plebe segregati degunt, nunquam tamen vel sedulò sciscitati accepimus quenqua administrorum, etiam si perpetui illis assideant, sola spiratione contaminatum. Si quis fortè malum hoc sponte, proprio intimoque vitio contraxit, non idcirco debet à contagiosorum censu reijci. Non enim contagiosum morbum ex solo ortu, verumetiam ex inuadendi serpendique modo definiuimus.