Latin
DE VENENATIS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 217
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem id puto verissimum quod apud Galenum Pelops dicebat, posse praeter naturam in corpore essentiam sponte generari quae mole minima sit, facultate autem quàm maxima: et quę quum neruosam aliquam sedem occupauerit, per continuatas partes vsque ad neruorum principium vim suam transmittat, siue id per alterationem fiat, siue spirituali essentia, veluti aura ad ipsum elata, ex eaque comitialem circuitum excitari. B. Haec facilè suadere possint epilepsiam quae vniuscuiusuis partis consensu sit, à quapiam venenata malignitate promoueri, de qua productus Galeni locus traditus est. Caeterum quae primario cerebri affectu contrahitur, aliam forto tasse causam habet, quam mihi videtur paulo antè sic exposuisse: Constat epilepsiam in cerebro consistere, impediente humore animalem spiritum qui in ventriculis eius continetur, quo minus possit exire. Hunc deinde humorem ait crassum et viscidum esse, aliàs pituitosum, aliâs melancholicum. Et quoniam velox est epilepsię discussio, cum ipsum humorem obstruere meatum spiritus qui in cerebri ventriculis est cerebrumque ipsum concutere quo excutiat id quod noxium est. A crasso semper humore (inquit) hanc affectionem induci argumento est quod &subito fit et soluitur confestim. Nam subitariam meatuum obstructionem à crasso viscosoque humore fieri constat. Hac etiam varietate epilepsiam ab apoplexia disiungit, quòd in hac frigidus, crassus et viscosus humor omnes principes cerebri ventriculos assatim impleat obturetque: in epilepsia verò aut non omnes aut non affatim &25 vsquequaque. Eu. Id si illarum solum discrimen est, necesse sit omnem apoplexiam quędam antecedat epilepsia, quod non possint omnes ventriculi repentè &affatim impleri, quin prius modicè &leuiter obturentur. At contrà fieri deprehendimus, apoplexiam primò &derepente inuadere quam nul80 la praeuenerit epilepsia. Quinetiam si in epilepsia crassus &viscosus humor cerebri ventriculos meatusque semper obstruit eo per accessionem dum neruorum principium (vt inquit Galenus) seipsum quatit discusso, non alijs praeterea accessionibus fatigabitur. Atqui multae nihilominus recurrunt. Aut si 35 semper alius &alius humor per accessiones influat, qui fieri poterit vt quum aliquis in dies quater aut sexies primario affectu corruit, quales non paucos videre licet, tam multus tamque crassus humor succrescat? Quaenam ea scaturigo vnde toto vitae curriculo dimanet, &in meatus incurrat? Br. His rationibus ipse etiam saepe ac multum de epilepsiae, quemadmodum sanè &de apoplexiae causis dubitaui. Quum enim aliquando vidissem virum viribus integrum, finistri oculi ictu vehementiore, repentè attonitum corruisse, moxque sensu ac motu priuari, cum spiritu difficili ac stertore, &cum alijs fortis apoplexię indicijs, eumque nec venae sectione nec alia potuisse ratione ser uari, quin horis duodecim interiret, mortis causam inuestiga tione dignam putaui.