Latin
DE VENENATIS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 218
Unproofread scanNot analysed yet
Discisso apertoque capite neque ossis, neque meningum, neque substantię cerebri quicquam confractum diuulsumue, sed duntaxat interiores oculi venas contusionis vi di 10 ruptas animaduertimus, è quibus sanguis cochlearium duorum mensura, in cerebri basim procubuerat, qui concretus arterias eas obstringebat, quae retiformem contextu conficiunt, &quae illinc in cerebri ventriculos propagatae, choroindem alterum constituunt. Cerebri autem ventriculi prorsus illaesi inanesque cernebantur. Hinc edoctus, alterum qui citra causam externam apoplexia extinctus esset, dissecare visum est, in quo humor crassus &viscosus similiter ad contextum retiformem inuentus est, cerebri ventriculis nec oppletis nec obstructis. Hinc ego ratiocinatus, consentaneum putaui, ijs arterijs vel obstructis vel compres. 20 sis apoplexiam gigni, quòd tum cerebrum nihil spiritus è corde per subiectas arterias recipiat, sitque necesse illius motum sensumque perire. Quidam haec opinor animaduertens, rectè dixit fieri apoplexiam interceptis vijs quae sunt cerebro cordique communes. At ne videar pensi parum meminisse, ad epilepsiam 25 reuersus edissere causam eius quę ipsomet affecto cerebro fit. Eu. Non alia profectò videtur, quam eius quae per consensum. Vt enim aliquando obseruauimus è summo capitis vertice, in quo sub pericranio vitiatus venenatusque humor coërcebatur, vaporem manifesto sensu intro subire, qui epilepsiam concitaret, hancque postea caustico persanatam medicameto. ita proculdubio existimari debet intus, vel circum meninges, vel circum cerebri substantiam vitium contineri veneni emulum cuius ex interuallis impetu facto, epilepsia suscitetur. Aperto epileptici philosophi qui decesserat capite, qui vehementissimo 35 eoque ferè perpetuo dolore, vix digitum lato, circa sinciput torquebatur, deprehendimus crassiorem meningem ea sede, caluae ossi adhaerescere, pauculo humore putri interiecto. In altero cerebri substantia humorem foetidissimum, eumque exiguum contineri: vtriusque tamen ventrilos &meatus omnis humoris, omnisque obstructionis expertes. Multos ipse (scio) vidisti inde epilepticos euasisse, quod in curanda lue ve nerea, dum vnguentis ex hydrargyro illinerentur, nonnihil in aurem et in cerebrum penetrasset. His ne quęso dicas cerebri ventriculos humore multo impleri &obstrui? Bru.