Latin
DE VENENATIS MORBIS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 220
Unproofread scanNot analysed yet
Quot igitur partium maximeque principum, tot &venenorum genera à quibus &venenatorum morborum differentiae fluxerunt, quas singillatim recensere, proprijs notis quasi depingere, conuenientibusque remedijs &alexiterijs profligare, maioris est operis. B. Haec quando non licet, deinceps ęstimemus quem vsum ad medendi artem habere possint quaecunque matutina concertatione, de Deo, de spiritibus et ijs quae trans naturam sunt, tam accuratè disserebantur à vobis. ET MORBOS, ET REMEDIA QVAEdam trans naturam esse. Cap. XVI.