Latin
EVDOXVS
Jean Fernel, De abditis rerum causis 220-2
Unproofread scanNot analysed yet
EVDOXVS. Vpra mundum aspectabilem alium sensibus 20 nullis obuium, Deo spiritibusque confertum coigitatione complectimur, mortalis huius summum custodem et gubernatorem, à quo etiam multa homini aliâs salutaria, aliâs noxia &pestifera impendent. Deus itaque maximus, omnia in potestate habet quae condidit, &quocunque vult ea deducit. Illius imperio coelorum motus cohibiti sunt, &sol tanquam fixus constitit dimicaturo losue: sol plenilunio eclipsi adumbratus est patiente Christo: ignis de coelo deductus ab Elia: Aër plerunque, sed maximè Dauidis pestilentia grauissimè contaminatus: Aquarum exuperantia &cataclysmo olim terrae facies obruta: terrae sterilitas frugumque inopia &fames Iosephi aetate. Sic quippe in coelos &elementa summa viget Dei potestas. At in nos multo plerunque maior. In sacris Ezechias graui morbo percussus est, Iob vlcere pessimo à satana Dei iussu foedatus: Centum octoginta quinque Assyriorum millia ab angelo interempta: &omne primogenitum Aegypti sub Pharaone occubuit. Plenae sunt sacrae literae calamitatibus, quas Deus summa iustitia mortalibus inflixit, &beneficijs quę placatus contulit. Quicunque autem diuinitùs morbi delabuntur, naturalium quodammodo similes apparent, at quia causam habent medendi arti haudquaquam obsequentem, iure trans naturam appellandi videntur.